KARRAITAE

KARRAITAE
KARRAITAE
Hebr. Karaim, quasi Textuales s. Scripturarii, dicti sunt apud Iudaeos, qui prius Tsadikim appellabantur. Hi ante captivitatem Babylonicam iidem erant cum assidaeis, Hebr. Chasidim, postmodum, cum priores unice Scripturae lectioni vacarent, posteriores vero traditiones sectarentur, distingui coepêre Inprim is cum opera supererogatoria, tamquam vecessaria, Assidaei urgentes, Pharisaearum arque Essenorum sectas protrusissent: Tum enim, quoniam utrique Traditiones Verbo Dei scripto anteponebant, Isadikim aestu disputationis provecti, non Traditiones solum omnes sed et reliquos Scripturae libros, Pentateucho excepto, reiecêrunt, proin Karaim appellati. Alii tamen, totam Vet. Test. scripturam illos amplexos, solas traditionês repudiâsse volunt: quae si sententiâ obtinet, hactenus
innoxii fuêre. Verum processutemporis, cum a Sadoco ac Baitho seducti, virtutum praemia, selerumque poenas in futuor Saeculo nullas exspectandas esse assererent, resurrectionem etiam inficiarentur, in Sadducaeismum ii prolapsi sunt, haeresin exitialem, de qua suo loco. Thom. Godwyn. de Ritib. Hebr. l. 1. c. 9. etc. Vide quoque infra ubi de Sadducaeis.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”